Hľadaný výraz: Sdc 1,30-33, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
30 Zabulon non expulit habitatores Cetron et Naalol, sed habitavit Chananaeus in medio eius factusque est ei tributarius. 31 Aser quoque non expulit habitatores Achcho et Sidonis, Ahalab et Achazib et Helba et Aphec et Rohob; 32 habitavitque Aser in medio Chananaei habitatoris illius terrae, quia non expulit eum. 33 Nephthali non expulit habitatores Bethsames et Bethanath et habitavit inter Chananaeum habitatorem terrae, fueruntque ei Bethsamitae et Bethanitae tributarii.

1

mail   print   facebook   twitter